[ ]
Phryg., E. — Orkistos (Alikel) — ca. 323-326 AD — FIRA(2) 1.95
| I.1 | ṃac̣ṭi [es]ṭẹ. haec quae in precem con[tu]lis[tis et nominis] |
| et dignitatis reparationem iure qua[eritis obtine]- | |
| re. proinde vicari intercessione qua[e fuerant mu]- | |
| [t]ilata ad integrum prisgi honoris r[educta videtis(?) eo] | |
| 5 | citius ut et vos oppidumque dilig[entia vestra tui]- |
| tum expetito legum adque appellationis s[plendore iam nu<n>c] | |
| perfruamini infra scribti[s(?)]. | |
| have Ablabi carissime nobis. | |
| incole Orcisti iam nu<n>c oppidi et | |
| 10 | civitatis iucundam munificien- |
| tiae nostrae materiem praebue- | |
| runt, Ablabi carissime et iucundiss[i]- | |
| me. quibus enim studium est urbes vel n[o]- | |
| vas condere vel longaevas erudire vel in- | |
| 15 | ter mortuas reparare, id quod petebatur acc[e]- |
| ptissimum fuit. adseruerunt enim vicum suum | |
| spatiis prioris aetatis oppidi splendore floru- | |
| isse ut et annuis magistratum fascibus orn[a]- | |
| retur essetque curialibus celebre et popul[o] | |
| 20 | civium plenum. ita enim ei situ ad[q]ue ingenio |
| locus opportunus esse perhib[e]tur ut ex qu- | |
| attuor partibu[s e]o totidem in sese confluan[t] | |
| viae, quibus omnibus publicis mansio tamen [u]- | |
| tilis adque accomo[da] esse dicat[u]r, aquaru[m] | |
| 25 | ibi abundantem aflu[en]tiam, labacra quoqu[e] |
| publica priva[taqu]e, forum istatuis veterum | |
| principum ornaṭụm, populum comm[a]nentium | |
| adeo celebrem [ut se]ḍilia [qu]ae ibidem sunt [fa]- | |
| cile conpleantur, pr[aeter]ea ex decursibus | |
| 30 | praeterfluentium [a]quarum aquim<o>lin[a]- |
| rum numerum copiosum. quibus cum omni- | |
| bus memoratus locus abundare dicatur, c[on]- | |
| [t]igisse adserverunt ut eos Nacolenses si[bi] | |
| [a]dnecti ante id temporis postularent. quo[d] | |
| 35 | [es]t indignum temporibus nostr<i>s, ut tam o[p]- |
| [p]ortunus locus civitatis nomen amittat, | |
| et inutile commanentibus ut depraeda- | |
| [t]ione potiorum omnia sua commoda utilit[a]- | |
| [tes]que deperdant. quibus omnibus quasi | |
| 40 | quidam cumulus accedit quod omnes |
| [i]bidem sectatores sanctissimae religi- | |
| onis habitare dicantur. qui cum praeca- | |
| rentur ut sibi ius antiquum nomenque | |
| c̣ivitatis concederet nostra clementia, | |
| 45 | sicuti adnotationis noṣṭrae subiẹc̣[t]ạ |
| cum precibus exemplạ testantur, huius mo- | |
| di sententiam dedimus. nam haec quae in pre- | |
| cem contulerunt et nominis et dignitatis | |
| II.1 | reparation[em iure quae]- |
| runt obtinere. p̣[roinde gra]- | |
| vitatis tuae inte[rcessione] | |
| quae fuerant mu[tilata] | |
| 5 | [a]d integrum prisgi [honoris] |
| [re]duci sancimus ut ẹṭ [ipsi] | |
| [o]ppidumque diligent[ia sua] | |
| [t]uitum expetito legum [ad]- | |
| [q]ue appellationis splen- | |
| 10 | [d]ore perfruantur. par es[t] |
| [i]gitur sinceritatem tuam i[d] | |
| [q]uod promptissime pro tem[po]- | |
| [ri]s nostri dignitate conces- | |
| [si]ṃus erga supplicantes fes- | |
| 15 | [ti]nanter implẹre. vale Ablạ[bi] |
| [ca]rissime ac iucundissime n[obis]. | |
| 16a | ❦ ❦ |
| 17 | exemplum precum. |
| [a]d auxilium pietatis vestrae | |
| [conf]ugimus, domini impp(eratores) Constantine | |
| 20 | [maxi]me victor semper Aug(uste) et Crispe eṭ |
| [Con]stantine et Constanti nobb(ilissimi) Caesṣ(ares). | |
| [patri]a nostra Orcistos vetustị[s]- | |
| [sim]ụm oppidum fuit et ex antiquis[si]- | |
| [m]is temporibus ab origine etiam | |
| 25 | [civ]itatis dignitatem obtinuit |
| [e]ṭ in medio confinio Gal[a]tiae P<h>ri[g]- | |
| iae situm est, nam quattuor viar[um] | |
| [t]ransitus exḥibet id est civita[tis] | |
| [P]essinuntesium, quae civita[s dis]- | |
| 30 | [ta]t a patria nostra tricensim[o fe]- |
| [re l]apide necnon etiam civitat[is Mi]- | |
| [d]aitanorum, quae et ipsa est a [patria] | |
| [n]ostra in tricensimo miliario ẹ[t civi]- | |
| [t]atis Amorianorum quae posita <— — —> | |
| 35 | {²vacat}² |
| III.1 | [s]cr(iptum) prid(ie) |
| Ḳal. Iulias | |
| [C]onstantinopoli. | |
| Imp(erator) Caes(ar) Consta[n]tinus | |
| 5 | maximus Guth(icus) {²⁶Gothicus}²⁶ victor ac triuṃ- |
| f̣ator Aug(ustus) et Fl. Clau. Constantinus | |
| Alaman(icus) et Fl. Ịul. Const<ant>ius nn(o)bb(ilissimi) | |
| Caess(ares) s[al]utem dicunt | |
| ordini civit(atis) Orcistanorum. | |
| 10 | actum est indulgentiae nos- |
| trae munere ius vobis civita- | |
| tis tributum non honore modo | |
| verum libertatis etiam privị- | |
| legiuṃ c̣ustoḍire. itaque Na- | |
| 15 | colensium iniuriam ultra in- |
| dulgentiae nostrae beneficia | |
| perdurantem praesenti re- | |
| scribtione removemus idque | |
| oratis vestris petitionique | |
| 20 | deferimus ut pecuniam quam |
| pro cultis ante solebatis in- | |
| ferre minime deinceps dependa- | |
| tis. hoc igitur ad virum perfe- | |
| [c]tissimum rationalem Asia- | |
| 25 | nae dioeceseos lenitas nostra |
| perscribsit, qui secutus for- | |
| [mam] indulgentiae concessae | |
| vobis pecuniam deinceps pr[o] | |
| supra dicta specie expeti a vo- | |
| 30 | bis postularique prohibeb[it]. |
| bene valere vos cupim[us]. | |
| Ḅasso et Ablabio cons(ulibus). |