[ ]
Italia — Roma: area of S. Silvestro — non-Jewish — undated — ICUR n.s. 1.3903 — CIJ I 527; I² pp. 39-40
1 | perpetuas sine fine domos mors incolit atra |
aeternosq(ue) levis possidet umbra Lares. | |
vita subit coelum, corpus tellure tenetur, | |
omnia sic repetunt iura locosq(ue) suos. | |
5 | sic rerum natura iubet, sic temporis ordo: |
quae modo sunt, pereunt, quaeq(ue) futura, cadent. | |
suscipe nunc, coniunx, si quis post funera sensus, | |
debita sacratis Manibus officia. | |
multorum invidiam tandem caruisse memento, | |
10 | ne quicquam paveas templa quietis habens. |
hic Probina iacet gracilis cito rapto marito | |
diebus paucis vix commodata suo. | |
invida sors rerum. fatis quid mergis acer<b>am | |
nec te coniugii novus flectit amor? | |
15 | heu miseranda nimis, auspiciis iuncta sinistris, |
quo fato traderis, hoc seviente peris. | |
quid, Probina, prosunt fecunda viscera tibi? | |
concepis adfectum, luctum te ipsa parit. | |
nil te damna nocent communi funere leti, | |
20 | cum tuus in nostro pectore vibat {²⁶vivat}²⁶ amor. |
haec fuit in luce <i>sta annos XVII, m(enses) X, dies XX, | |
in quibus cum marito vixit dies centum, | |
aegrotavit dies XXXXV, et requievit cum pace. |