[ ]
Italia — Roma: area of S. Silvestro — non-Jewish — undated — ICUR n.s. 1.3903 — CIJ I 527; I² pp. 39-40
| 1 | perpetuas sine fine domos mors incolit atra |
| aeternosq(ue) levis possidet umbra Lares. | |
| vita subit coelum, corpus tellure tenetur, | |
| omnia sic repetunt iura locosq(ue) suos. | |
| 5 | sic rerum natura iubet, sic temporis ordo: |
| quae modo sunt, pereunt, quaeq(ue) futura, cadent. | |
| suscipe nunc, coniunx, si quis post funera sensus, | |
| debita sacratis Manibus officia. | |
| multorum invidiam tandem caruisse memento, | |
| 10 | ne quicquam paveas templa quietis habens. |
| hic Probina iacet gracilis cito rapto marito | |
| diebus paucis vix commodata suo. | |
| invida sors rerum. fatis quid mergis acer<b>am | |
| nec te coniugii novus flectit amor? | |
| 15 | heu miseranda nimis, auspiciis iuncta sinistris, |
| quo fato traderis, hoc seviente peris. | |
| quid, Probina, prosunt fecunda viscera tibi? | |
| concepis adfectum, luctum te ipsa parit. | |
| nil te damna nocent communi funere leti, | |
| 20 | cum tuus in nostro pectore vibat {²⁶vivat}²⁶ amor. |
| haec fuit in luce <i>sta annos XVII, m(enses) X, dies XX, | |
| in quibus cum marito vixit dies centum, | |
| aegrotavit dies XXXXV, et requievit cum pace. |