[ ]
Moesia Inferior — Nikopol — 198-208 AD — CIL III 754 — CIL III, p. 992 — CIL III 7436
1 | [aeternae securitati {²⁷D(is) M(anibus)}²⁷] |
et b(onae) m(emoriae) Fronto Augg(ustorum) nn(ostrorum) {²⁶Augustorum nostrorum duorum}²⁶ dispens(ator) Moes(iae) inf(erioris) | |
floribus ut saltem requiescant membra iucundis | |
Aeliae carae mihi nunc hoc inclusae sepulcro, | |
5 | regina Ditis magni regis, [p]recor hoc te. |
nam meruit haec multa suis pro laudibus a me | |
inmeritae propere solventem fila dearum, | |
quae globo Parcarum revoluta cuncta gubernant. | |
qualis enim fuerit vita, quam deinde pudica, | |
10 | si possem effari cithara, suadere(m) ego Manes. |
haec primum casta, quot[t]e audire libenter | |
et mundi spatia Ditis quoque regia norunt. | |
hanc precor Elysiis iubeas consistere campis | |
et myrta redimire comas et tempora flore. | |
15 | Lar mihi haec quondam, haec spes, haec unica vita, |
et vellet quod vellem, nollet quoque ac si ego nollem. | |
intima nulla ei, quae non mihi nota fuere. | |
nec labos huic defuit, nec vellerum inscia fila, | |
parca manu, set larga meo in amore mariti. | |
20 | nec sine me cibus huic gratus, nec munera Bacchi, |
consilio mira, cata mente, nobili fama. | |
carmini, possessor, faveas precor ac precor, ut tu | |
hanc tituli sedem velles decorare quodannis | |
et foveas aevi monumentum tempore grato, | |
25 | roscida si rosula seu grato flore amaranthi |
et multis generum pomis variisque novisque, | |
ut possit toto refoveri temporis anno. |