[ ]
Moesia Inferior — Nikopol — 198-208 AD — CIL III 754 — CIL III, p. 992 — CIL III 7436
| 1 | [aeternae securitati {²⁷D(is) M(anibus)}²⁷] |
| et b(onae) m(emoriae) Fronto Augg(ustorum) nn(ostrorum) {²⁶Augustorum nostrorum duorum}²⁶ dispens(ator) Moes(iae) inf(erioris) | |
| floribus ut saltem requiescant membra iucundis | |
| Aeliae carae mihi nunc hoc inclusae sepulcro, | |
| 5 | regina Ditis magni regis, [p]recor hoc te. |
| nam meruit haec multa suis pro laudibus a me | |
| inmeritae propere solventem fila dearum, | |
| quae globo Parcarum revoluta cuncta gubernant. | |
| qualis enim fuerit vita, quam deinde pudica, | |
| 10 | si possem effari cithara, suadere(m) ego Manes. |
| haec primum casta, quot[t]e audire libenter | |
| et mundi spatia Ditis quoque regia norunt. | |
| hanc precor Elysiis iubeas consistere campis | |
| et myrta redimire comas et tempora flore. | |
| 15 | Lar mihi haec quondam, haec spes, haec unica vita, |
| et vellet quod vellem, nollet quoque ac si ego nollem. | |
| intima nulla ei, quae non mihi nota fuere. | |
| nec labos huic defuit, nec vellerum inscia fila, | |
| parca manu, set larga meo in amore mariti. | |
| 20 | nec sine me cibus huic gratus, nec munera Bacchi, |
| consilio mira, cata mente, nobili fama. | |
| carmini, possessor, faveas precor ac precor, ut tu | |
| hanc tituli sedem velles decorare quodannis | |
| et foveas aevi monumentum tempore grato, | |
| 25 | roscida si rosula seu grato flore amaranthi |
| et multis generum pomis variisque novisque, | |
| ut possit toto refoveri temporis anno. |