[ ] Lokris, W. — Amphissa — 4th c. AD
1 Decim(ius) Secundinus
v(ir) c(larissimus) procons(ul) curat(ori)
et defens(ori) Amfissensium
salutem. ut memini, non
5 repurgari modo aquae d-
uctum, verum etiam indu-
ci aquam iusseram. confes-
tim igitur in veteres cister-
nas aqua ut semper cucur-
10 rerat inducatur, gratia-
s agente beatitudini tem-
poris et moderationi mea-
e Hesperio, quod fundus,
qui aquam publicam occ-
15 upavit, publicus non fit. sa-
ne <ne> similis interceptio ite-
rum fieri possit, in cisternis
ipsis lapideo titulo posito un-
de aqua veniat adscribite, u-
20 t nulla invadendi publicum
relinquatur occasio. memo-
res eritis perfecta haec
omnia ante diem decimu-
m kalendarum Ianuaria-
25 rum vos ad officium nun-
tiare debere. opto bene
      valeatis.
Search Help
Contact Us