[ ] Phryg. — Tymandos (Mandos Kiri) — Yassıören
— — —
1 [— — — — —c.23— — — — —]ịḅụṣ penitus
[— — — —c.18— — — —] Tymandenis item
[— — —c.12— — —] ad scientiam nostram
[eminentia(?)] ṭua pertulit, contemplati sumus
5 [Tyman]denos voto praecipuo summo etiam
[st]udio optare ut ius et dignitatem civita-
tis praecepto nostro consequantur, Lepide
carissime. ❦ cum itaque ingenitum nobis
sit ut per universum orbem nostrum civi-
10 tatum honor ac numerus augeatur eos-
que eximie <c>upere videamus ut civitatis
nomen honestatemque percipiant, isdem
maxime pollicentibus quod apud se decu-
rionum sufficiens futura sit copia cre-
15 didimus adnuendum. quare volumus
ut eosdem Tymandenos hortari cu-
res ut voti sui conpotes redditi{s} ❦
cum ceteris civitatibus nostris ea que
ipsos consecutos ius civitatis conpe-
20 tit recognoscere obsequio suo nitan-
tur inplere. ut autem sic uti ceteris
civitatibus ius est coeund<i i>n curiam
faciendi etiam decreti et gerend<i> ce-
tera que iure permissa sunt ipsa quo-
25 que permissu nostro agere possit, et
magistratus ei itemque aediles quaes-
tores quoque et si qua alia necessaria
facienda sunt creare debebunt. quem
ordinem agendarum rerum perpetuo
30 pro civitatis merito custodiri conve-
niet. ❦ numerum autem decurionum
interim quinquaginta hominum in-
stituere debebis. ❦ deorum autem in-
mortalium favor tribuet ut aucti[s]
35 eorum viribus adque numero maị[or]
ẹorum haberi c<o>pia possit. ❦
Search Help
Contact Us