Ephesos 2902
   Letter in Latin of Constantius II to Marinus, in praise of Philippos, ordaining construction of gilded statue of him; prob. AD 344/354; found at Ephesos: Miltner, JÖAI 44, 1959 Beibl. 285-290 (PH); Swift & Oliver, AJP 83, 1962, 247-264; AnnEpig 1967, 478; Führer Selçuk 104-108 (PH); *IEph 41 (PH).  
[ ] IEph 41
1 e(xemplum) s(acrarum) l(itterarum).
habet hoc eximium spectatis ac devotis viris virtus innata, ut, cum
principis sui ac rei publicae secundis invigilat in augmentis gloriar<i>,
vitae ipsius damna conpenset adque hoc sibi ad famam quaesisse videatur,
5 quod industriosi laboris opere imperatoris sui meritis cognoverit prospe-
rasse.  quorum omnium, si quisquam oculis nostris ac mentebus inhae-
rescit, quorum magnam copiam felicitas saeculi nostri sortita est,
Ρhilippum parentem amicumque nostrum eximium recte praedicaverim
virum, cuius in dies singulos vigiliae dispositionesque, quibus ipsius imperii
10 mei incrementa revirescunt%⁸⁰ quid amplius dicam de nato rei publicae nostrae
viro quam quod salutem suam semper posthabuit praemiis commodis, hanc
spec<i>atim gloriam sibi deputans, si nobis serviret periculis suis? singula
eius enumerare non opus est, cuius aetatis nullus dies non officiis devotionis
honoratus inluxit.  semper mihi magna cum Philippo, semper gloriosa per
15 Ρhilippum. numquam exper<s> sollicitudinis meae, numquam arduis rebus
alienus, hic gestorum prospere quasi quidam armiger, immo dux nostrae
felicitatis apparuit usque adeo, ut etiam nobis quoque silentibus egregia
facinora eius eluceant.  quibus talis ac tantus enituit, ut invidiam amoris
nostri fabore superaret.  neque enim poterat in se liboris aculeos excitare,
20 qui semper principi suo studuit plus placere. et ideo siquis officiis eius invidit%⁸⁰
[qui] tamen adhuc non potuit repperiri%⁸⁰ ingenii sui virus adversum commodum
[rei public]ae nost<r>ae non ausus est propalare. modestia, tem<pe>r<a>ntia, magnanimita[s,]
[fortitudo, iust]itia fuerint etiam in aliis opificiosa cognomina, ad in Ρhilippo
[quod est nequeunt ae]quare.  si his virtutibus praeditus non potuit non
25 [․․․․․․․․․․c.25․․․․․․․․․․․] rei publicae utilitate sentire credatur
[․․8-10․․․] ẹt de nostri imperii securitate cogitare adque ideo amoris
[nostri ves]citur gloria nec debilitatem corporis sentit, qua maxime
[․․6-8․․] devotionis officiis gloriatur; animi servitị[o] coepit
[sple]ndere et idcirco labores corporis vincit solus omnium, qui imperi n[os]-
30 [t]ri commodis se probaverit natum.  ergo qui tantis eius inlustribus meritis
[r]espondere nitimur, cum placemus et decet tanti viri in opimis urbibus
[mo]numenta devotionis extare, Marine carissime ac iucundissime,
statuas inauratas eidem locari decernimus. efficacia sinceritatis tuae,
[qui p]opulorum omnium diversarumque nation<um> ore celebratur,
35 singulorum quoque oculis incurrat sitque eius in re publica
[nost]ra memoria sempiterna, qui laboribus suis rei publicae nostrae
35 semper gloriam iuvit.
Search Help
Contact Us