[ ]
Phokis — Delphi — 114 AD — SIG(3) 827E
col. IV.1 | C. Avidio Nigrino leg. Aug. pro pr. |
decreta ex tabellis recitata VI idus Octobr. Eleusine. cum Optimus Princeps sententia[m] | |
hieromnemonum qua consecratam regione<m> Apolloni Pythio ex auctoritate Mani Acili et s[enatus] | |
determinaverunt sequendam esse praescripsisset, quae etiam Delphis in latere aedis insculpta | |
5 | est, neque veniret in dubium inter Anticyrenses quoque et Delphos quibus iudex datus [sum] |
ab Optimo Principe ea sententia stari oportere, necessaria fuit diligentior exploratio tam ve- | |
tusta{t}e {²⁶vetustae}²⁶ rei tanto magis quod et possessio quibusdam locis variaverat et vocabula regionum qu- | |
ae hieromnemonum determinatione continebantur vix iam nota propter temporis spatium | |
utraque pars ad utilitatem suam transferebat. cum itaque et in re praesenti saepius fuerim et | |
10 | quid aut ex notitia hominum aut ex instrumentis quae exstabant colligi potera{n}t {²⁶poterat}²⁶ pluribus diebus [excus]- |
serim, quae maxime visa sunt cum hieromnemonum iudicio congruere hac sententia comprehendi, [qua] | |
etiamsi utrorumque spei aliquid apscisum est, poterit tamen videri utrisque consultum quod [in] | |
posterum beneficio Optimi Principis certa possessio eis et sine lite continget. Opoentam in mari quod [ad] | |
Anticyram vergit, quam primam in determinatione hieromnemones nominaverunt, | |
15 | eam esse constitit quae nunc ab aliis Opus ab aliis Opoenta dicitur promunt<o>rium quod |
est a Cirra Anticyram navigantibus citra Nolo[chum haud procul a Sa[l]musis. ab eo recto ri- | |
gore ad monticul[os quos app]ellatos Acra Colop[hia esse in sen]temtia hieromne{mon}- | |
monum {²⁶hieromnemonum}²⁶ etiam ex eo apparet quod naturales in ut[roque] monticulo lapides ex[stant] | |
quorum in altero graeca inscriptio quae sign[ificat Delphi]cum terminum [hunc esse] | |
20 | adhuc manet, cui vetustas fidem faciat, in altero [vero ea]mdem inscriptionem |
[fuisse patet qua, quamvi]s sit erasa, fines o[b]ser[vari est mani]festum ad[s]cendent[ibus a mari] | |
[ita ut ab iis] dextra Anticyrensium, laeva sacra<e> regionis Delphorum sint. ab iis [recto] | |
[rigore ad rupem illam quae D]oḷịchonos vocatur et indubitatus inter Delphos [et] | |
[Anticyrenses limes est — —c.8— —]t perinde Delphorum region[— — — — — — —] | |
25 | — — — — — — — — — —c.33— — — — — — — — —ỌỊẸX̣ṬẸ— — —c.14— — — |
frg. 4961.1 | [in consilio adfuerunt — —]us Pollio ❦ Q. Eppius ❦ Fl. [Arrianus — —]. |