FD III 4:294
[ ] Phokis — Delphi — 114 AD — SIG(3) 827E
col. IV.1                        C. Avidio Nigrino leg. Aug. pro pr.
decreta ex tabellis recitata VI idus Octobr. Eleusine. cum Optimus Princeps sententia[m]
hieromnemonum qua consecratam regione<m> Apolloni Pythio ex auctoritate Mani Acili et s[enatus]
determinaverunt sequendam esse praescripsisset, quae etiam Delphis in latere aedis insculpta
5 est, neque veniret in dubium inter Anticyrenses quoque et Delphos quibus iudex datus [sum]
ab Optimo Principe ea sententia stari oportere, necessaria fuit diligentior exploratio tam ve-
tusta{t}e {²⁶vetustae}²⁶ rei tanto magis quod et possessio quibusdam locis variaverat et vocabula regionum qu-
ae hieromnemonum determinatione continebantur vix iam nota propter temporis spatium
utraque pars ad utilitatem suam transferebat. cum itaque et in re praesenti saepius fuerim et
10 quid aut ex notitia hominum aut ex instrumentis quae exstabant colligi potera{n}t {²⁶poterat}²⁶ pluribus diebus [excus]-
serim, quae maxime visa sunt cum hieromnemonum iudicio congruere hac sententia comprehendi, [qua]
etiamsi utrorumque spei aliquid apscisum est, poterit tamen videri utrisque consultum quod [in]
posterum beneficio Optimi Principis certa possessio eis et sine lite continget. Opoentam in mari quod [ad]
Anticyram vergit, quam primam in determinatione hieromnemones nominaverunt,
15 eam esse constitit quae nunc ab aliis Opus ab aliis Opoenta dicitur promunt<o>rium quod
est a Cirra Anticyram navigantibus citra Nolo[chum haud procul a Sa[l]musis. ab eo recto ri-
gore ad monticul[os quos app]ellatos Acra Colop[hia esse in sen]temtia hieromne{mon}-
monum {²⁶hieromnemonum}²⁶ etiam ex eo apparet quod naturales in ut[roque] monticulo lapides ex[stant]
quorum in altero graeca inscriptio quae sign[ificat Delphi]cum terminum [hunc esse]
20 adhuc manet, cui vetustas fidem faciat, in altero [vero ea]mdem inscriptionem
[fuisse patet qua, quamvi]s sit erasa, fines o[b]ser[vari est mani]festum ad[s]cendent[ibus a mari]
[ita ut ab iis] dextra Anticyrensium, laeva sacra<e> regionis Delphorum sint. ab iis [recto]
[rigore ad rupem illam quae D]oḷịchonos vocatur et indubitatus inter Delphos [et]
[Anticyrenses limes est — —c.8— —]t perinde Delphorum region[— — — — — — —]
25 — — — — — — — — — —c.33— — — — — — — — —ỌỊẸX̣ṬẸ— — —c.14— — —
frg. 4961.1 [in consilio adfuerunt — —]us Pollio ❦ Q. Eppius ❦ Fl. [Arrianus — —].
Search Help
Contact Us