[ ] Crete, Ctr. — Lyttos — 314 AD
1                  [e]xemplum sacri edicti
[ma]ṇcips [․․․․]s probatum est plurimos non so[lum]
fortunis, s[ed etiam] ․․․․․․․․․․․․․․․․ accusationem in[— —]
[n]onnun<q>[uam] ․․․․․․․․․․ eiusmodi causis tam e<o>s qui accus[an]-
5 tur quam qui [ad tes]timonium voc[an]tur gravissimis vexatio[ni]-
bus adfici. un[de] consulentes securitati provinciarum nos-
trarum eiusmodi remedi<a> prospeximus ut accusator quidem
non omnimodo de iudicio repellatur, verum quicumque
intentionibus suis probationes ad[der]e confidit, habeat
10 adeundi iudicis liberam potestate[m <ac> ma]nifestis i<n>dici-
is commissi reum detegat, ut pro <q>ua[litate] factorum conpe-
tenter in eum qui convictus fuerit vindice[tur]. quod si minime po-
tuerit ea quae intentaverit conprobare, scire debet severiori
s<e> sententiae subiugandum. sane si quis alic[ui] maiestatis crimen
15 intenderit, cum eiusmodi obiectus minime [que]mquam privile-
gio dignitatis alicuius a strictiori inquis[itio]ne tueatur, sciat
se quoque tormentis esse subdendum, si aliis manifestis in-
diciis atque argumentis accusationem [su]am non potuerit
conprobare, cum in eo, qui huius esse temeritatis depr<eh>en-
20 detur, illut quoque tormentis er<u>i oporte[at c]uius consilio at-
que instinctu ad accusationem <accessi>sse v[ide]atur, ut ab omni-
bus tanti commissi conscis vindicta possit r[epo]rtari.
delatoribus autem quot adeundi quoque iudici[s] tam statutis pa-
rentum nostrorum quam etiam nostris sanc[tio]nibus inter-
25 clusa si<t> facultas, omnibus cognitum est, cum eiusmodi <h>om<i>ni-
bus audientia {m} <non> debeat commodari, quand[o]quidem eos
pro tanti sceleris audacia poenae conveni[at] subiugari.
in servis quoque sive libertis qui dominos vel [p]atronos ac-
cusare aut deferre temptant, eiusmodi legem iuxta <a>n-
30 tiqui quoque iuris statutum observandam esse censuimus, ut
[s]cilicet professio tam atrocis audaciae statim in admissi ipsius exor-
dio per sententiam iudicis comprimatur ac den[e]gata audientia pa-
tibulo adfixus qui ad <e>iusmodi desperationem processerit exem-
plum ceteris praestet, ne quis in p{p}osterum {²⁶posterum}²⁶ aud[ac]iae similis exis-
35 tat.
sane ut undique vers<u>m securitati inn<o>centium consulatur, pla-
cet etiam famosos libellos non admitti.  q[u]os sine nomine
proposit<o>s si qui invenerit, statim det[rah]ere atque scin-
dere vel igni debebit exurere.  in quibus [eti]am iudicum ei-
40 usmodi observantiam esse oportebit, ut, si forte ad se ta-
lis libell<u>s perlat<u>s fuerit, igni eum praecipiat concremar[i],
cum eiusm[odi scr]ipturam ab audientia iudicis penitus o-
[p]orteat [submo]veri: mane<nte> contra eos inquisitione
qui libell[os eiusm]odi proponere ausi fuerint, ut reperti
45 debitis t[emerit]atis suae poenis subiciantur.
[s]uper i<s>tis i[taque o]mnibus tam ad praefectos nostros
quam eti[am et p]raesides et rationalem et magistrum
privat[ae] scripta direximus, quorum exempl<ar>i alio [e]di-
cto no[stro] subdit<o> cuiusmodi lege[m s]tatutumqu<e>
50 cont[ineat pl]enissime declaratur.
                                             ❦
Search Help
Contact Us