[ ] Italia — Roma — reign of Tiberius — IG XIV 1892 — CIL VI 12652 — GVI 2008
front face.1 Atimetus ∙ Pamphili
Ti(beri) ∙ Caesaris ∙ Aug(usti) ∙ l(iberti) ∙ l(ibertus)
Anterotiánus ∙ sibi ∙ et
Claudiae ∙ Homonoeae
5  conlibertae ∙ et
 contubernali
              {²vacat
7 ἡ πολὺ Σειρήνων λιγυρωτέρη, ἡ παρὰ Βάκχωι
 καὶ θοίναις αὐτῆς χρυσοτέρη Κύπριδος,
ἡ λαλίη φαιδρή τε χελειδονὶς ἔνθ’ Ὁμόνοια
10  κεῖμαι, Ἀτιμήτωι λειπομένη δάκρυα,
τῶι πέλον ἀσπασίη βαιῆς ἄπο· τὴν δὲ τοσαύτην
 δαίμων ἀπροϊδὴς ἐσκέδασεν φιλίην.
              {²vacat
14   permissu ∙ patroni
15 in fronte longum ∙ p(edes) ∙ V ∙ latum ∙ p(edes) ∙ IV
left face.15 tu ∙ qui ∙ secúrá
 procédis ∙ mente,
 parumper ∙ / siste gradum,
 quaeso ∙ verbaque
 pauca ∙ lege: /
20 illa ∙ ego ∙ quae ∙ claris
 fueram ∙ praelata
 puellis ∙ / hóc ∙ Homonoea
 breví ∙ condita ∙ sum
 tumulo, /
25 cuí ∙ formam ∙ Paphié,
 Charites ∙ tribuere ∙ decó-
 rem ∙ / quam ∙ Pallas
 cunctis ∙ artibus ∙ erudiít: /
nóndum ∙ bis ∙ dénos ∙ ae-
30  tas ∙ mea ∙ víderat ∙ annos, /
 iniécere ∙ manús ∙ invida
 fáta ∙ mihi. /
nec ∙ pró ∙ me ∙ queror ∙ hoc:
 morte ∙ est ∙ mihi ∙ trístior
35  ipsa ∙ / maeror ∙ Atíméti
 coniugis ∙ ille ∙ meí. /
sit ∙ tibi ∙ terra ∙ levis ∙ mulier ∙ dign-
 issima ∙ víta ∙ / quaeque ∙ tuís
 ólim ∙ perfruerére ∙ bonís. /
right face.41 si ∙ pensáre ∙ animás
 sinerent ∙ crúdelia ∙ fáta /
 et ∙ posset ∙ redimi ∙ morte
 aliena ∙ salús, /
45 quantulacumque ∙ meae
 debentur ∙ tempora ∙ vítae /
 pensassem ∙ pro te ∙ cára
 Homonoea ∙ libens: /
at ∙ nunc ∙ quod ∙ possum ∙ fugiam
50  lúcemque ∙ deósque ∙ / ut ∙ te
 mátúrá ∙ per ∙ Styga ∙ morte ∙ sequar. /
parce ∙ tuam ∙ coniux ∙ fletu
 quassare ∙ iuventam /
 fataque ∙ maerendo ∙ solli-
55  citáre ∙  mea: /
níl ∙ prósunt ∙ lacrimae nec
 possunt ∙ fáta ∙ moverí ∙ / víximus:
 hic ∙ omnís ∙ exitus ∙ unus ∙ habet. /
parce ∙ ita ∙ non ∙ unquam ∙ similem
60  experiáre dólorem / et
 faveant ∙ vótis ∙ numina
 cuncta ∙ tuís, /
quodque mihi ∙ éripuit
 mors ∙ immatura ∙ iuven-
65  tae ∙ / id ∙ tibi ∙ víctúro
 proroget ∙ ulterius.
Search Help
Contact Us