[ ] N. Black Sea — Tyras — 201 AD — CIL III 781 — IosPE I 3
[exemplum epistulae ad Tertullum].
[misimus tibi epistulam ad Heraclitum, unde]
[intelleges, quid statuerimus de immunitate],
[quam Tyrani sibi concessam esse contendunt].
[quam licet admittere non soleamus nisi pri]-
1 [vile]gii auct[oritate perpensa et origine immu]-
nitatis inspecta, quod usụṛp̣[atum esse diu qua]-
qua ratione videbatur, cum iusta [moderati]-
one servavimus, ut neque ipsi cons[uetudi]-
5 ne diuturna pellerentur et in posteṛ[um]
decreta civium adsumendorum consiḷ[iis]
praesidis provinciae ∙ c(larissimi) ∙ v(iri) ∙ perpenderentu[r].
  exemplum epistulae ad Heraclitum.
quamquam Tyranorum civitas or<i>ginem
10 dati beneficii non ostendat nec facile, quae
per errorem aut licentiam usurpata sunt, prae-
scriptione temporis confirmentur, tamen,
quoniam divi Antonini parentis nostri litte-
ras, sed et fratrum imperatorum cogitamus, item
15 Antonii Hiberi gravissimi praesidis, quod attinet
ad ipsos Tyranos quique ab iis secundum leges
eorum in numerum civium adsumpti sunt, ex pri-
stino more nihil mutari volumus. retineant
igitur quaqua ratione quaesitam sive possessam
20 privilegii causam in promercalibus quoque re-
bus, quas tamen pristino more professionibus
ad discernenda munifica mercimoniorum eden-
das esse meminerint. sed cum Illyrici fructum
per ambitionem deminui non oporteat, sciant
25 eos, qui posthac fuerint adsumpti, fructum
immunitatis ita demum habituros, si eos legatus
et amicus noster ∙ v(ir) ∙ c(larissimus) ∙ iure civitatis dignos esse de-
creto pronuntiaverit. quos credimus satis a-
bundequ{a}e {²⁶abundeque}²⁶ sibi consultum, si grati fuerint, exi-
30 stimaturos, quod origine beneficii non quaesi-
ta dignos honore cives fieri praeceperimus ❦
Ὀουίνιος Τέρτυλλος ἄρχουσι ∙ βουλῇ, δή-
μῳ Τυρανῶν         χαίρειν.
ἀντίγραφον τῶν θείων γραμμάτων, πεμ-
35 φθέντων μοι ὑπὸ τῶν κυρίων ἡμῶν ἀνει-
κήτων καὶ εὐτυχεστάτων Αὐτοκρατόρων,
τούτοις μου τοῖς γράμμασιν προέταξα, ὅ-
πως γνόντες τὴν θείαν εἰς ὑμᾶς μεγαλο-
δωρίαν τῇ μεγάλῃ αὐτῶν τύχῃ εὐχαριστή-
40 σητε. ἐρρῶσθαι ὑμᾶς καὶ εὐτυχεῖν πολ-
λοῖς ἔτεσιν εὔχομαι.  ἀπεδόθη πρὸ
∙ ιγʹ καλανδῶν Μαρτίων, Ληνεῶνος ηʹ ∙
ἀνεστάθη ἐπὶ Μουκιανοῦ καὶ Φαβιανοῦ
ὑπάτων ∙ ἐν τῷ ❦ εμρʹ ❦ ἔτει, ❦
45 ἀρχῆς Π(οπλίου) ∙ Αἰλίου Καλπουρνίου.
Search Help
Contact Us